- REGIONARIUS
- REGIONARIUSapud Blondum, Dec. l. 5. Sed priusquam Pontifex (i. e. Sylverius Papa) respondere posset, accesserunt satellites, qui, palliô detractô, cucullam illam Monasticam induerunto tunc egressi ad Sacerdotes Clerumque Ioannes Subdiaconus Regionarius primae regionis et alii factionis suae Clerici, Vigilium praeclamârunt in Romanum Pontificem subrogatum: aliter Regionalis; titulus in Ecclesia Romana, a saeculo V. Notarius, Diaconis, Subdiaconis et Defensoribus tribui solitus; a Regionibus Urbis Romae Ecclesistici ordinis, quas numerô VII. fuisse, quarum unaquaeque Diaconos Regionarios habuerit, quibus cuiusque Regionis Acolzthi per manum Subdiaconorum Regionariorum subditi fuerint, habetur in Ordine Rom. Sed et Regionum munera secundum hebdomadae vices sic fuisse distincta. legitur ibid. Primâ enim feriâ Paschae ministrabat Regio tertia: secundâ feriâ, Regio quinta: seriâ quartâ: Regio sextâ: feriâ quintâ, Regio septimâ: feriâsextâ, Regio prima: Sabbatô, secunda Regio. Ergo unaquaeque Regio ordines proprios tam in processione, quam in Ecclesia habebat —— et nullus in aliqua designatus, a ministerio Pontificis, sine excommunicationis vel animadversionis sententia deesse poterat. Cui vero ex praefatis dignitatibus Regionarii titulus nude competierit, quaerunt Viri docti. Vide car. du Fresne, in Glossario et Macros Fratres in Hierolexico, ubi et Corregionalium meminêre, ex can. leg. 16. quaest. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.